monumenta.ch > Ambrosius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 90
Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem maiorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari . Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit . Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo deiectus est: scivit publicanus, ideo iustificatus est .